Gesta Dei Per Francos

Regnum Galliae, Regnum Mariae !
 
AccueilFAQRechercherS'enregistrerMembresGroupesConnexion

Partagez | 
 

 Vacantis apostolicae sedis

Voir le sujet précédent Voir le sujet suivant Aller en bas 
AuteurMessage
François
Aspirant


Nombre de messages : 86
Localisation : Belgique
Date d'inscription : 07/01/2008

MessageSujet: Vacantis apostolicae sedis   Dim 9 Nov - 0:26

Je cherche la Constitution apostolique "Vacantis apostolicae sedis" de
Pie XII en français.
Quelqu'un aurait-il une adresse ?
Merci d'avance Very Happy Smile
Revenir en haut Aller en bas
Voir le profil de l'utilisateur
chaussis
Ecuyer


Nombre de messages : 487
Date d'inscription : 20/09/2006

MessageSujet: Re: Vacantis apostolicae sedis   Dim 9 Nov - 1:10

Pius XII, constitutio Vacantis Apostolicae Sedis, Decembris 8, 1945.

Vacantis Apostolicae Sedis disciplinam Romanique Pontificis electionem quae respicere viderentur disponere ac praescribere, iugiter, saeculorum decursu, Praedecessores Nostri sollemne habuerunt, ac proinde vigilanti cura incumbere et salubribus normis consulere sategerunt pergravi negotio Ecelesiae divinitus commisso, eligendi videlicet beati Petri Apostolorum Principis Successorem, qui hisce in terris Iesu Christi Domini Nostri et Salvatoris vices gerat universumque dominicum gregem supremus Pastor et Caput pascat et regat.

Cum autem hac de Romano Pontifice eligendo leges, procedentibus temporibus numero auctae, iam in unum collectae desiderarentur, cumque nonnullae, ab rerum vicissitudines, peculiaribus adiunctis minus accommodatae evasissent, Pius X v. m. Decessor Noster, quadraginta abhine annis, sapienti consilio eas, opportune selectas, in summam redigere decrevit, celeberrima edita Constitutione Vacante Sede Apostolica, die vigesima quinta Decembris anni millesimi nongentesimi quarti.

Interea vero Pius XI rec. mem. nonnulla huiusmodi Constitutionis capita iam immutanda esse censuit quemadmodum rerum temporumque ratio postulare videbatur; itemque Nos Ipsi animo reputavimus alia quoque, eadem de causa, esse reformanda.

Quapropter, re mature perpensa, certa scientia et de Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, hanc Constitutionem, quae eadem est ac illa a Pio X s. m. data, sed passim reformata, edere et promulgare statuimus, "qua --ut verbis utamur eiusdem Praedecessoris Nostri-- Sacrum Cardinalium Collegium, Romana Petri Sede vacante, ac in Romano Pontifice eligendo unice utatur," abrogata idcirco Constitutione Vacante Sede Apostolica, prout a Pio X Decessore Nostro fuerat lata.

Praesentis vero Nostrae Constitutionis capita haec quae sequuntur habeantur:

TITULUS I

DE SEDE APOSTOLICA VACANTE

CAPUT I

De potestate S. Collegii Cardinalium, Sede Apostolica vacante

1. Sedis Apostolicae vacatione durante, Sacrum Collegium Cardinalium in iis, quae ad Pontificem Maximum dum viveret pertinebant, nullam omnino potestatem aut iurisdictionem habeat, neque gratiam, neque iustitiam faciendi, aut factam per Pontificem mortuum executioni demandandi; sed ea omnia futuro Pontifici reservare teneatur. (1) Itaque irritum et inane esse decernimus quidquid potestatis aut iurisdictionis ad Romanum, dum vivit, Pontificum pertinentis (nisi quatenus in hac Nostra Constitutione expresse permittatur) coetus ipse Cardinalium duxerit (eadem vacante Ecclesia) exercendum. (2)

2. Item praecipimus, ne S. Cardinalium Collegium de iuribus Sedis Apostolicae Romanaeque Ecclesiae quomodolibet disponere valeat, acque in quopiam iuribus eiusdem sive directe detrahere attentet, sive indirecte per conniventiae speciem, seu per dissimulationem facinorum adversus eadem iura, etiam posi obitum Pontificis seu vacationis tempore, perpetratorum, attentare videatur; immo volumus ut omnium virium contentione eadem custodire et defendere debeat. (3)

3. Leges a Romanis Pontificibus latae, per coetum Cardinalium Romanae Ecclesiae, ipsa vacante, corrigi, vel immutati nullo modo possunt, nec quicquam eis detrahi sive addi, vel dispensari quomodolibet circa ipsas seu aliquam earum partem. Quod potissimum valet de Constitutionibus pontificiis, ad ordinandum negotium electionis Romani Pontificis latis. (4) Immo si quid contra hoc praescriptum fieri vel attentari forte contigerit, ipsum Suprema Nostra auctoritate nullum et irritum declaramus.

4. Si quae tamen dubia exoriantur circa sensum praescriptionum, quae hac Nostra Constitutione continentur, vel etiam circa rationem, iuxta quam ad usum ea traduci debeat, sive super quovis alio Nostrae huius Constitutionis capite, edicimus ac decernimus unice penes Sacrum Cardinalium Collegio potestatem esse super his ferendi sententiam; quam in rem eidem S. Cardinalium Collegio plenam tribuimus facultatem, qua hanc Nostram Constitutionem interpretari ac dubia declarare valeant. Qua quidem in re, quemadmodum in reliquis, de quibus ad Nostrae huius Constitutionis tramites, excepto ipso electionis actu, deliberari contingat, sai is omnino erit si maior congregatorum Cardinalium pars in eamdem sententiam consentiat. (5)

5. Pariter in casu urgentis negotii, quod, ex voto maioris congregatorum Cardinalium partis, in aliud tempus differri non valeat, S. Collegium, item iuxta maioris partis sententiam, de opportuno remedio disponere potest et debet. (6)

CAPUT II

De Cardinalium Congregationibus

6. Tempore Sedis vacantis duplex habeatur Cardinalium Congregatio, altera generalis, sive totius Collegii, altera particularis, constans tribus Cardinalibus antiquioribus, uno ex quoque Ordine, cum S. R. E. Camerario, quorum officum tertia die post Conclavis ingressum omnino exspirat, in eorumque locum tres alii sequentes in Ordine quolibet tertio die una cum eodem Camerario succedunt. (7)

7. Volumus ut in dictis Congregationibus particularibus, quae sive ante, sive post coeptum Conclave haberi poterunt, levioris dumtaxat momenti, ac in dies seu passim occurrentia negotia expediantur. Si quid vero gravioris momenti atque indaginis fuerit, id omne ad Congregationem generalem, seu ad S. Collegium Cardinalium deferatur. Ac ulterius, quae in una Congregatione particulari decreta, resoIuta, vel denegata fuerint, in aha revocari, mutari, aut concedi nequeant, sed id faeiendi ius habeat ipsa tantum Congregatio generalis per pluralitatem suffragiorum. (Cool

8. Cardinalium Congregationes generales in Aedibus Apostolicis Vaticanis habeantur, vel, si rerum adiuncta id postulent, in alio opportuniori loco, iudicio ipsorum Cardinalium, eisque praesit Cardinalis S. Collegii Decanus, vel, ipso impedito, Subdecanus.

9. Suffragia in Cardinalium Congregationibus, cum de rebus gravioris momenti agatur, non ore, sed secretis calculis dentur.

10. Inter generales Congregationes singulari mentione dignae sunt quae ante ingressum in Conclave habentur, eaedemque Congregationes praeparatoriae appellari possunt.

11. Congregationes generales praeparatoriae quotidie omnino locum habere debent a die post obitum Pontificis prudenti trium Cardinalium in unoquoque Ordine priorum et S. R. E. Camerarii iudicio statuendo, usque ad diem quo Conclave Cardinales ingrediuntur, etiam diebus, quibus exsequia defuncti Pontificis persolvuntur, idque eo consilio fiat ut liberum sit tmn Cardinali Camerario sententiam S. Collegii exquirere atque cum ipso quae necessaria vel opportuna iudicaverit, communicare, tum singulis Cardinalibus sententiam suam circa occurrentia negotia aperire, in rebus dubiis explicationes sciscitari, et opportuna proponere.

12. In memoratis Congregationibus generalibus haec praecipue negotia expedienda sunt, (9) rerum agendarum ordine prius cum Cardinalibus communicato:

a) In primis Congregationibus integre legenda erit praesens haec Constitutio, eaque perlecta, iusiurandum ab onmibus Cardinalibus praesentibus iuxta praescriptam formulam (10) praestandum. Quod iusiuraridum pariter emittere tenentur omnes alii Cardinales, qui serius ad locum electionis pervenerint, sive nondum sive iam inceptis Comitiis.
b) Cardinales quam cito ea omnia decernere ac disponete debent, quae ad Conclave inchoandum urgentiora sunt.
c) Constituendus est dies, hora ac modus, quo corpus defuncti Pontificis in Basilicam S. Petti transferatur, illie de more publicae fidelium venerationi exponendum.
d) Item Cardinales omnia opportune paranda curabunt, ut Pontificiae exsequiae per novero continuos dies persolvantur, et praefinient dies quibus sex priores habendae erunt. (11)
e) Deputentur duo viri ecclesiastici, qui orationes De Pontifice defuncto et De eligendo Pontifice recitare debeant.
f) Constituatur dies, quo, si ab ipsis petatur, tum Legatis civilium Regimmum tum Equitibus Ordinis Hierosolymitam S. Collegium conveniendi aditus detur. Praedicti autem Legati nonnisi simul congregati admittantur, neque singulis facultas concedatur S. Collegium adeundi.
g) Nominentur singulares duorum vel trium Cardinalium coetus, vulgo Commissiones: @) pro inquisitione de qualitatibus Conclavistarum eorumque approbatione, (12) itemque pro eorum designatione, qui Conclavi qualibet ratione inservire debeant nec non pro ipsis servitiis ordinandis et moderandis; _) pro constructione et clausura Conclavis, ac pro cellarum dispositione. (13)
h) Proponantur atque approbentur expensae Conclavis.
i) Epistolae Imperatorum, Regum aliorumque civitatum Moderatorum, item Nuntiorum relationes, omniaque alia, quae S. Collegii interesse possint, eum ipso communicentur.
k) Perlegantur, si quae sint, documenta a defuncto Pontifice Sacro Cardinalium Collegio relicta.
l) Frangantur Annulus Piscatoris et Plumbum Cancellariae Apostolicae.
m) Cellae Conclavis Cardinalibus sorte distribuantur, (14) nisi alicuius Cardinalis aetas vel infirma valetudo aliter suadere videantur.
n) Constituantur dies et hora ingressus in Conclave.

CAPUT III

De nonnullis peculiaribus officiis, Sede Apostolica vacante

13. S. R. E. Camerarii et Poenitentiarii Maioris officia non cessant per obitum Pontificis. (15)

14. Si autem contigerit alterius vel etiam utriusque officii vacatio quo tempore Romanus Pontifex supremum diem obiit, vel contingat ante novi Pontificis electionem, tunc in prima Congregarione generali, in priori casu, vel in alia quae habebitur triduo post secutam vacationem alterutrius ex praefatis officiis, vota seu suffragia Cardinalium simui congregatorum pro deputatione illius, qui S. R. E. Camerari vel Poenitentiarii Maioris vices suppleat usque ad electionem novi Pontificis, exquirantur, denturque per schedulas secretas, a Magistris Caeremoniarum etiam ab infirmis Cardinalibus colligendas, ac coram tribus Cardiualibus eo tempore in ordine Prioribus, praesentibus S. Collegii Seeretario atque eisdem Caeremoniarum Magistris, aperiendas; isque deputatus habeatur, in quem maior pars votorum sen suffragiorum praefatorum convenerit, ac sic deputato facultates omnes, quas ipse S. R. E. Camerarius vel Poenitentiarius Maior exercere poterat, quamdiu Sedes vacaverit, artribuimus. (16) Quod si forsan vota paria fuerint, ille deputatus habeatur, qui fuerit Ordine dignior, vel, si eindem Ordinis, senior, optione videlicet ad Ordinem episcopalem, inter Cardinales istius Ordinis, elevatione autem ad sacram purpuram inter Cardinales aliorum Ordinum.

15. Cardinali S. R. E. Camerario, vacante Sede Apostolica, incumbit cura et administratio bonorum ac iurium temporalium ipsius S. Sedis, adsistentibus ei in suo officio Cardinalibus eo tempore in ordine Prioribus seu Capitibus Ordinum, et praehabitis semel pro levioribus, ac semper pro gravioribus negotiis suffragiis S. Collegii. Hinc Cardinalis S. R. E. Camerarius, statim ac a secreti Cubiculi Praefecto nuncium de Pontificis obitu acceperit, ad Apostolicum Vaticanum Palatium perget, ut ipsius possessionem, sicut, sive per se, sive per delegatum, utriusque quoque Palatii ad Lateranum et ad Castrum Gandulphi, capiat ac eorum regimen exerceat. Eiusdem Camerarii erit Pontificis mortem iure recognoscere, adstantibus Praelatis Clericis Reverendae Camerae Apostolicae, cum Secretario-Cancellario, cuius est authenticum mortis actum conticere; (17) statuere, auditis Cardinalibus Capitibus Ordinum, modum ad conservationem corporis defuncti Pontificis pro temporum conditionibus magis convenientem et aptum (nisi forte Pontifex ipse vivens suam hac de re voluntatem manifestaverit); privatis eiusdem Pontificis aedibus sigilla apponere; ipsius obitum cum Cardinali in Urbe Vicario communicare, qui de re Populum Romanum singulari Edicto edocebit; eaque omnia, nomine et consensu S. Collegii, curam, quae ad iura Apostolicae Sedis tuenda et ad ipsius administrationem recte gerendam rerum temporumque adiuncta suadebunt.
Revenir en haut Aller en bas
Voir le profil de l'utilisateur
chaussis
Ecuyer


Nombre de messages : 487
Date d'inscription : 20/09/2006

MessageSujet: Re: Vacantis apostolicae sedis   Dim 9 Nov - 1:11

16. Cardinalis autem S. Collegii Decani erit, vix dum ab eodem secreti Cubiculi Praefecto de Pontificis morte fuerit edoctus, ceteris Cardinalibus vacationem Sedis Apostolicae significare, eosque ad Palatium Apostolicum advocare, itemque Pontificis mortem communicare cum exterarum Nationum Oratoribus, nec non cum iis qui ipsarum supremo potiuntur imperio.

17. Poenitentiarius Maior eiusque officiales, Sede vacante, ea facete et expedire valeant, quae a fel. rec. Pio XI constituta ac definita sunt. (18)

18. Cancellarli S. R. E. officium per obitum Romani Pontificis non expirat: Apostolicarum tamen sub plumbo Litterarum per eum expeditio, vacante Apostolica Sede, suspenditur. Datarii vero ministerium per eiusdem Pontificis obitum omnino expirat. (19)

19. Item per obitum Pontificis cessat munus Cardinalis Secretarii Status, eoque munere, Sede vacante, fungitur Praelatus S. Collegii Secretarius. Quod si hoc officium iam vacaverit, vel ipsa Sede Apostolica vacante, vacare contingat, eiusdem S. Collegii erit, aliquem ad illud, quamdiu scilicet Sedes Apostolica vacaverit, per pluralitatem suffragiorum deputare.

20. E contra Cardinalis in Urbe Vicarii officium et iurisdictio non exspirant morte Romani Pontificis. Quod si ipsum Vicarium Urbis, Sede vacante, e vivis decedere contigerit, ne Christifideles Urbis eiusque Districtus aliquod inde accipiant in spiritualibus detrimentum, tunc exsistens Vicesgerens, quamdiu Sedes vacaverit, omnes et singulas habebit facultates, auctoritatem et potestatem, quae eidem Vicario pro exercitio officii Vicariatus quomodolibet competebant, quasque Pontifex ipse, occurrente vacatione Vicariatus Sede plena, Vicesgerenti praedicto quandoque per aliquod tempus, donec seilicet successorem Vicarium deputaverit, attribuere solet. (20)

21. Item Legatorum, Nuntiorum ac Delegatorum Apostolicorum officium et potestas non cessant Sede vacante.

22. Probe antera scientes eo maximo tempore, cum de creando Pontifice agitur, divinam opem per assiduas preces, aliaque christianae pietatis et caritatis opera impensius expetendam, ac promereri satagendum esse; ideo sicuti magnopere commendamus, ira quoque retineri volumus laudabilem morem huc usque observatum, ut defuncti Pontificis Eleemosynarius secretus id muneris exercere pergat eum debita S. Collegio Cardinalium subiectione et ab eo dependentia, donec novus Pontifex eligatur, utque eadem pecuniae vis in subventionem eorumdem pauperum et egenorum Sede vacante per ipsum Eleemosynarium dispensetur ac erogetur, quae vivente Pontifice distribui solet ad quem effectum consueta mandata a tribus Cardinalibus eo tempore in Ordine Prioribus, seu deputatis expediantur. (21)

23. Sede Apostolica vacante, universa civilis potestas Romani Pontificis circa regimen et gubernium Status Civitatis Vaticanae spectat ad S. Cardinalium Collegium, quod tamen leges condere non poterit, nisi urgente necessitate et pro tempore vacationis Sedis, in posterum tantum valituras si novus Pontifex eas confirmare statuerit. (22)

CAPUT IV

De Sacris Romanis Congregationibus et Tribunalium eorum que facultatibus Sede Apostolica vacante

24. Circa facultates Sacrarum Romanarum Congregationum, Sede vacante, hae, quae sequuntur, normae ab omnibus servandae sunt, non obstantibus privilegiis quibusvis.

25. Sacrae Congregationes, eadem Sede vacante, nullam potestatem habent in iis, quae Sede plena facere et expedite non possunt nisi facto verbo cum Ssmo. vel ex audientia Ssmi, vel vigore specialum et extraordinarium facultatum, quae a Romano Pontifice earundem Congregationum Praefectis vel Secretiis concedi solent.

26. Facultates vero quae ipsis per Litteras apostolicas attributae sunt, et proinde tamquam ordinariae atque ipsarum Congregationum propriae censentur, eae morte Romani Pontificis non extinguuntur.

27. Volumus tamen ut his facultatibus ordinariis Sacrae Congregationes solummodo in iis gratiis concedendis, quae minoris momenti sunt, libere, pro rei opportunitare, utantur. In iis vero expediendis definiendisque negotiis quae graviora vel controversa esse videntur, illud statuimus ut, si res talis sit, quae in aliud tempus differri valeat, futuro Pontifici reservetur omnino: sin autem nullam admittat moram, tunc S. Collegio concedimus ut committere possit negotium Praefecto et aliquot aliis Cardinalibus eius Congregationis, ad quam Pontifex illud examinandum verisimiliter commisisset, qui, negotio accurate discusso, ea desuper decernere possint, per modum tamen provisionis, donec eligatur Pontifex, quae, iuxta datare sibi a Domino prudentiam, iuribus et rationibus ecclesiasticis custodiendis ac tuendis apta et consentanea censuerint. (23)

28. Tribunal S. R. Rotae et Supremum Tribunal Signaturae Apostolicae Sede vacante ius dicere pergunt iuxta leges sibi proprias, servatis tamen quae cann. C. I. C., 244 ' 1 et 1603 ' 2 praescripta sunt.

CAPUT V

De exsequiis Romani Pontificis

29. Romano Pontifice vita functo, Cardinales exsequias pro eius anima de more per novem continuos dies persolvent, nisi forte in illis novem diebus aliquod festum ex praecipuis et magnis incidat, propter cuius observantiam exseqmae intermittendae videantur, vel etiam causa quaedam vere gravis et urgens occurrat quae prudenti Cardinalium iudicio exequiarum ordinem suspendere cogat: exsequiae autem forte intermissae erunt resumendae, si tempus sufficiat. Tribus vero postremis diebus solemniori ritu exsequiae ipsae celebrabuntur; et ultimo earumdem exsequiarum die a viro ecclesiastico ad hoc deputato habebitur oratio De Pontifice defuncto;

30. Tumulationis authenticum instrumentum, si ipsa fiat in Basilica Vaticana, Notarius conficiet Capituli eiusdem Basilicae. Postea vero Clericus unus Rev. Camerae Apostolicae nec non delegatus aliquis a Praefecto secreti Cubiculi defuncti Pontificis separatim documenta con ficiant qua fidem peractae tumulationis, primus coram Reverenda Camera Apostolica, alter coram Praefect Cubiculi. (24)

31. Si contingat Romanuni Pontificem extra Urbem supremum diem obire, S. Cardinalium Collegii erit omnia opportune disponere pro digna ac decora translatione cadaveris ad Vaticanam Basilicam S. Petri.

TITULUS II

DE ELECTIONE ROMANI PONTIFICIS

CAPUT I

De electoribus Romani Pontificis

32. Ius eligendi Romanum Pontificem ad S. R. E. Cardinales unice et privative pertinet, excluso prorsus atque remoto quolibet cuiuspiam alterius Ecclcsiasticae dignitatis, aut laicae potestatis cuiuslibet gradus et ordinis interventu. (1)

33. Si quando contingat ut Romanns Pontifex decedat, perdurante celebratione alicuius Concilii generalis, sive Romae illud habeatur, sive in alio quovis orbis terrarum loco, electio novi Pontificis ab uno S. R. E. Cardinalinm Collegio semper et exclusive fieri debet, minime vero ab ipso Concilio, cuius acta quae quomodocumque privativum ius Sacri Cardinalium Collegii auso temerario labefactare viderentur, ipso iure irrita declaramus, atque etiam omnino exclusis ab eadem electione peragenda qnibuslibet aliis personis cuiusvis, licet ipsius Concilii, auctoritate forte deputandis, praeter Cardinales praedictos. Quin imo, ut in eiusmodi electione memorati Cardinales, omni prorsus impedimento submoto et quavis perturbationum et dissidiorum occasione sublata, liberius et expeditius procedere queant, ipsum Concilium in quibuslibet statu et termmis exsistat, statim ab accepto certo nuntio demortui Pontificis, suspensum ipso iure intelligi debet, adeo nt, nulla prorsus interiecta mora, cessare statim debeat a quibuslibet conventibus, congregationibus et sessionibus, et a quibusvis decretis seu canonibus conticiendis, sub poena nullitatis eorumdem, nec ob quamlibet causam, etiamsi gravissima et speciali mentione digna videatur, ulterius progredi, donec novus Pontifex canonice electus illud reassunii et contiuuari iusserit. (2)

34. Nullus Cardinalium, cuiuslibet excommunicationis, suspensionis, interdicti aut alius ecclesiastici impedimenti praetextu vel causa a Summi Pontificis eleetione attiva et passiva exeludi ullo modo potest; quas quidem censuras ad effetram huiusmodi electionis tarituro, illis alias in suo robore permansuris, suspendlnlus. (3)

35. Postquam aliquis S. R. E. Cardinalis in Consistorio creatus et publicatus fuit, is statim vocem et ius eligendi Pontificem habet, et consequenter etiamsi cardinalitius galerus nondum illi traditus sii, neque os clausum, rei si clausura fuerit, nondum tamen apertura sit. Etenim huiusmodi cIaudendi oris ritus ad praecipuam Cardinalium facultatem, quae circa Summi Pontificis electionem versatur, non pertinet, sed caeremonia quaedam est, ea de causa introducta, ni Cardinales, antequam in Consistoriis et Congregationibus suffragiuta ferant, de modestia, quae ab ipsis in bis et aliis aetibus adhiberi debet, quodammodo admoneantur. (4)

36. Cardinales canonice depositi, vel qui dignitati cardinalitiae, consentiente Romano Pontifice, renuntiaverunt, nullum ius ad eleetionem habent h Immo, Sede vacante, nec potest S. Collegium restituere et habilitare Cardinales per Papam privatos seu depositos, ne ad vocem quidem. (5)

37. Statuimus etiam, ut cum Pontificem de hac vita migrare contigerit, praesentes Cardinales expectare debeant absentes per quindeeim tantummodo solidos dies, facta tamen potestate S. Cardinalium Collegio ingressus in Conclave etiam per alios duos tresve dies proferendi, ea tamen lege ut decem et octo aci summum diebus elapsis, (6) quibus exsequiae defuncti Pontificis celebrantur, Cardinales, quotquot praesentes aderunt, statim Conclave ingredi et ad electionis negotium procedere teneantur. (7)

38. Si tamen Cardinales absentes supervenerint, re integra, id est antequam Ecclesiae sit de Pastore provisum, in eodem negotio, in illo statu, in quo ipsum invenerint, admittantur. (Cool

39. Omnibus autem Cardinalibus in virtute sanctae obedientiae praecipimus et mandamus, ut, postquam per Cardinalem Decanum, vel, ipso impedito, per alium Cardinalem, de vacatione Sedis Apostolicae certiores facti, atque ad novi Pontificis electionem advocati fuerint, nisi legitimo impedimento, a S. Cardinalium Collegio recognoscendo, detineatur, indictionis litteris obtemperare, et ad locum eisdem designatum pro perficienda Pontificis electione statim se conferre debeant. (9)
Revenir en haut Aller en bas
Voir le profil de l'utilisateur
chaussis
Ecuyer


Nombre de messages : 487
Date d'inscription : 20/09/2006

MessageSujet: Re: Vacantis apostolicae sedis   Dim 9 Nov - 1:12

40. Si quis vero forte Conclave intrare noluerit; vel ingressus, absque manifesta infirmitatis causa raramento medicorum et a maiori parte Cardinalium approbata, exiverit; tunc, ipso minime requisito, nec in eiusdem electionis negotio ulterius admittendo, per alios ad eligendum Summum Pontificem libere procedatur. Si vero, infirmitate superveniente, aliquem eorum e Conclavi exire contingat, ipsa etiam infirmirate durante, poterit, eius suffragio non requisito, ad electionem procedi; sed si ad Conclave, post sanitatem sibi retiditata, seu ante, redire voluerit, rursus admittatur. (10)

41. Cardinales omnes et singuli, valetudine non impediti, eum tertio pulsata per loca solita conclavis campanula fuerit, ad scrutinimn convenire debent; cui legi si quis non obtemperaverit, latae sententiae excommunicationis poenam incurrat. (11)

42. Tandem ut normae mm traditae (12) de ratione vestimentorum quibus S. R. E. Cardinales, Sede vacante, uti debent, hic opportune recolantur, haec quae sequuntur sunt animadvertenda. Habitus quem vocant cardinalitium, eadem Sede vacante, violaceus erit et laneus, sicuri et cappa; eiusdemque coloris fascia serica curo floccis aureis, collare, et caligae; rochetum adhibebitur simplex, opere pinnato ornatum, tum in ore, tumin extremus manicis, quod tamen trium centimetrorum altitudinem non excedat; mozzeta sine mantelleto supra rochetum induatut; pileolum et biretum erunt rubri coloris, seri ex lana; galerus usualis rubeus; calcei nigri. Cardinales ex Ordinibus monasticis et mendicantibus assumpti, habitnm sibi proprium de more adhibebunt.

In Congregationibus generalibus quac ante Conclave celebrantur, Cardinales uti debebunt rocheto et mozzeta; itemque rocheto et mozzeta durantibus scrutiniis in Conclavi: in sacris functionilms quae Cappellae vocantur, tappare induent.

CAPUT II

De conclavistis ac de aliis in Conclavi partem habentibus

43. Cuilibet Cardinali in Conclavi liberum sit duobus servientibus clericis, vel laicis, vel uno clerico et uno laico, uti; liceat tamen unum tantum eumque laicum in Conclave secum adducere: (13) infrmis autem et graviter affectis, a maiori parte S. Collegii, vel a Cardinali S. R. E. Camerario una simul cum Cardinalibus Capitibus Ordinum, de consensu maioris partis S. Collegii, tertius indulgeri potest . (14)

44. Conclavistae Praelati esse non possunt, neque consanguinei vel affines in primo et secundo gradu Cardinalium, etiamsi expensis eorum viverent, neque eiusdem Ordinis seu Congregationis religiosae: iis autem omnibus ne fas esto in Conclavi aliis Cardinalibus deservire, quamvis cum istis nullum sive consanguineitatis sive affinitatis sive religionis habeant vinculum. Et de qualitatibus Conclavistarum, qui integritate morum, singulari prudentia et insigni erga S. Sedem religione debent esse conspicui, Cardinales deputati ante ingressum in Conclave diligenter inquisitionem habere, et eos approbare, ac post ingressum denuo diligenter inquirere debentf . (15)

45. Conclavistae iusiurandum, quod ab ipsis iuxta statutam formulam (16) edi debet, serio ac religiose, pro rei gravitate, praestent. Quam ob rem S. R. E. Camerarii erit cavere, ut ab ipsis praedictum iusiurandum saltem una vel altera die ante ingressum in Conclave emittatur, postquam unusquisque eorum eiusdem iurisiurandi momentum ac formulae sententiam probe intellexerit.

46. Conclavistae vero, et quiemnque alii servientes, e Conclavi, ex causa infirmitatis manifestae et notabilis a medicis iureiurando probatae, et de consensu deputatotum, quorum etiam conscientiam oneramus, et non aliter exituri, nullo modo reverti possunt; sed eorum loco, si neeessitas ferat, alii eodem prorsus tempore, quo infirmi exibunt, legitime adprobati et admissi, ac iurisiurandi religione iam adstricti, ingrediantur. (17)

47. Item si quem Cardinalem in Conclavi vita fungi accidat, ipsius Conclavistae statim e Conclavi exire debent neque ad alterius Cardinalis famulatum in eodem Conclavi assumi poterunt. (18)

48. S. Collegii quoque Secretarius, itemque Sacri Palatii Apostolici Sacrista cum uno vel pluribus, ad S. Collegii arbitrium, Clericis coadiutoribus in officio Sacristiae, nec non Praefectus Apostolicarum Caeremoniarum et Magisiri Caeremoniarum non plures quam sex Conclave ingrediantur, muneribns quae ad ipsos pertinent vacaturi.

49. Adsint praeterea unus Religiosus pro confessionibus exeipiendis, duo Medici, unus Chirurguus, unus Aromatarius cum uno aut duobus servientibus, qui omnes a maiori parte Cardinalium vel a Cardinali S. R. E. Camerario una simul cu Cardinalibus Capitibus Ordinum, de consensu maioms partis Cardinalium, erunt eligendi; aliique Conclavis utilitati atque commoditati servientes, qui tamen plures esse non debent quam quod neeessitas postulaverit, (19) quique a Cardinalium Commissione eligentur (cfr. n. 12g).

CAPUT III

De ingressu in Conclave (20)

50. Exsequiis defuncti Pontificis, ut supra, persolutis, et interim Conclavi opportune praeparato, Cardinales, die statuta, in Basilicam Sancti Petri, vel alto pro temporis et loci opportunitate, conveniunt, ubi per Decanum S. Collegii, vel co impedito per alium ex antiquioribus Cardinalibus, Missa de Spiritu Sancto celebratur, et in fine per aliquem Praelatum aut alium virum eeclesiasticum doctum habeatur orario, qua moneantur, ut, sepositis omnibus privatis affectibus, solum Deum prae oculis habentes, Sanctae Romanae et universali Ecclesiae de Pastore sufficienti et idoneo providere, omni qua possunt brevitate et diligentia curent.

51. Re divina peracta, statim, rei, si Patribus potius libuerit, vespere, fit ingressus in Conclave. Magister Caeremoniarum Crucem Papalem ferens, procedit: quem Cardinales sequuntur, Episcopi primum, deinde Presbyteri, postremo Diaconi, omnes vestibus et mozzeta violaceis laneis cum fascia serica eiusdem coloris et rocheto simplici induti: Crucem praeeedunt Familiares Cardinalium, et immediate Cantores Hymnum Veni, Creator Spiritus cantantes: post Cardinales sequuntur Praelati, atque ita ordine procedentes, Conclave ingrediuntur, et cum ad Cappellata pervenerint, Cardinalium Decanus apud Altare dicit orationem Deus qui corda fidelium; qua finita et ab Apostolicarum Caeremoniarum Praefecto intimato extra omnes a Sacello, praesens Constitutio (praetermissis iis, quae nonnisi res iam peractas respiciunt) iterum legitur; ac iusiurandum, iuxta superius praeseriptam formam, ab omnibus Cardinalibus rursus emittitur. Deinde Cardinalis Decanus Cardinales omnes brevi sermone convenientibusque verbis ad electionis negotium rite et recte peragendum hortatur.

52. His omnibus absolutis, Praelatus secreti Cubiculi Praefectus, qui est Gubernator Conclavis, et Mareschallus perpetuus S. R. E., qui Conclavis est Custos, iusiurandum emittere debent iuxta statutas formulas coram Cardinali Decano, praesentibus omnibus Cardinalibus, idemque praestant Praelati, quibus Rotarum Conclavis custodia concreditur, videlicet, Archiepiscopi et Episcopi Pontificio Solio Assistentes, Protonotarii Apostolici de numero Participantium, Auditores S. R. Rotae et Praelati Clerici Reverendae Camerae Apostolicae. (22)

53. His expletis, Cardinales ad cellas, sorte inter eos distributas, divertunt, exeeptis Cardinalibus in unoquoque Ordine prioribus et Cardinali S. R. E. Camerario, qui in Sacello remanent ut ad clausuram Conclavis procedant.

Iuterim vero Officiales Conclavis et alii in Conclavi servientes insiurandum iam emissum (cfr. n. 45) iuxta praescriptas formulas iterum praestant coram S. Collegii Secretario, adstante Apostolicarum Caeremoniarum Praefecto, ad rem deputatis a Cardinali S. R. E. Camerario, coram quo antea et ab ipsis iusiurandum emittendum est. (23)

54. Tanidem postquam ter, iussu Cardinalis Decani, campanula personata fuerit, exclusis omnibus, qui in Conclavi remanere non debent, facibus accensis, tres Cardinales Capita Ordinum et S. R. E. Camerarius, una cum Secretario Conclavis, Apostolicarum Caeremoniarum Praefecto et Magistris, nec non Architecto Conclavis, latebras et angulos onmes Conclavis diligenter perquirant, ne quis ex iis, qui esse in Conclavi prohibentur, intus remanserit; post haec autem Conclave intus claudatur et claves Cardinali S. R. E. Camerario et Apostolicarum Caeremoniarum Praefecto concredantur. In Conclavi autem esse possunt Familiares Cardinalium et alii Officiales et Ministri Conclavis, quos superius recensuimus; omnium autem istorum Conclavistarum recognitio fieri debet, ne quis inter illos forte sit ex iis, qui in Conclavi esse non possunt: quae recognitio, ut certius fiat, iubentur Conclavistae omnes intrare Cappellata, et postea singillatim recensentur.

55. Eodem tempore quo intus, Conclave et extra claudatur a Gubernatore et a Mareschallo Conclavis, cum suo uniuscuiusque comitatu, necnon a Decano Praelatorum Clericorum Reverendae Camerae Apostolicae cum Secretario-Cancellario, a Cardinali S. R. E. Camerario deputato, cum Magistris Caeremoniarum et Architectis, debitis antea adhibitis diligentiis et explorationibus: claves autem Mareschallo-Custodi adsignentur.

56. Utriusque peractae clausurae instrumentum respective conficiatur, unum a Praefecto Apostolicarum Caeremoniarum, a Seeretario Conclavis et ab ipso Caeremoniarum Praefecto, Notarii munere fungente, subsignandum, testibus adhibitis duobus Caeremoniarum Magistris; aliud ab aliquo e Praelatis Clericis Rev. Camerae Apostolicae simul cum Secretario-Cancellario a Cardinali S. R. E. Camerario deputatis, et quidem in aedibus Mareschalli Conclavis, adstantibus et subscribentibus ipso Mareschallo, Praelato Gubernatore Conclavis, Commissario Generali eiusdem Conclavis, qui debet esse unus e Collegio Advocatorum Aulae Consistorialis, (24) et Gubernatore Civitatis Vaticanae. (25).

CAPUT IV

De clausura Conclavis, ac de secreto servando in iis omnibus quae in Conclavi aguntur

57. Electio Summi Pontificis fieri debet in Conclavi, et eo clauso, (26) sublata tamen nullitate electionis a Gregorio XV (vel allo quovis decreto pontificio) hac de re statuta.

58. Tenentur quoque Cardinales pro tempore deputati, per se vel per alios, cellas Cardmalium et alia Conclavis loca saepius visitare et diligenter perquirere, ne Conclavis clausura ullo modo violetur. Et si quid tale deprehensum fuerit, auctores e Conclavi expellantur et gravibus poenis futuri Pontificis arbitrio plectantur. (27)

59. Clauso Conclavi, nulli ad colloquium cum Cardinalibus vel aliis in Conclavi partem habentibus admittantur, nisi praesentibus Praelatis, quibus Conclavis custodia concreditur, et nisi voce et idiomate intelligibili loquantur. Et si quis forte (quod absit) clam ipsum Conclave ingrediatur, omni honore, gradu, atque officio et beneficio ipso facto privatus existat. (28)
Revenir en haut Aller en bas
Voir le profil de l'utilisateur
chaussis
Ecuyer


Nombre de messages : 487
Date d'inscription : 20/09/2006

MessageSujet: Re: Vacantis apostolicae sedis   Dim 9 Nov - 1:12

60. Volumus item ut epistolae, ant cuiusvis generis scripta, etiam typis edita, tum ad eos, qui in Conclavi sunt (non exceptis ipsis S. R. E. Cardinalibus), tum praesertim e Conclavi ad eos, qui foris sunt, mitti nullatenus possint, nisi prius omnia et singula S. Collegii Secretarii, ac simul Praelatorum, qui ad custodiam Conclavis deputati sunt, examini atque inspectioni subiiciantur. Ab hac regula tamen excipitur litterarum commercium, quod liberum erit atque expeditum, inter Officiumn Sacrae Poenitentiariae et Cardinalem Poenitentiarium Maiorem in Conclavi degentem; eaeque litterae, sigillo Officii munitae, nulli examini et inspectioni erunt obnoxiae. (29) Absolute autem omnibus interdicimus, ne ephemerides quotidianae rei periodieae extra Conclave et in Conclave mittantur. Qui vero contra omnia superius enunciata fecerint, poenae excommunicationis latae sententiae subiaceant. (30)

61. Praeterea, uti iam in supra relatis, tam pro S. R. E. Cardinalibus quam pro Conclavistis, iurisiurandi formulis expressum est, severe praecipimus et mandamus ut ab omnibus in Conclavi partem habentibus secretum religiosissime servetur in iis omnibus, quae ad electionem Romani Pontificis pertineant, et in iis quae in Conclavi, sen in loco electionis agantur. Hinc quaecumque directe vel indirecte secretum violare quomodolibet poterunt, sive verba, sive scripta, sive signa, aut alla quaevis, omnia vitare et cavere omnino tenentur, (31) ita ut hanc legem violantes excommmunicationem latae sententiae incurrant, a qua, sicut ab alia quavis et contra quoslibet in hac Constitutione imposita et irrogata, seu infra imponenda et irroganda, poena excommunicationis, a nullo, ne a Maiori quidem Poenitentiario, cuiuslibet facultatis vigore, praeterquam a Romano Pontifice, nisi in mortis articulo, absolvi possint. (32)

62. Specialiter autem, sub eiusdem excommunieationis poena, Cardinales prohibemus, ne suis Familiaribus seu Conclavistis vel aliis quibusvis ea pandant, quae scrutinium directe vel indirecte respiciant, itemque quae in Cardinalium Congregationibus, sive ante Conclave sive ipso durante habitis, de Pontificis electione acta vel decreta sint.

63. Insuper praecipimus, graviter onerata ipsorum conscientia, S. R. E. Cardinalibus ut secretum huiusmodi servetur etiam post peractam novi Pontificis electionem, neque ullo modo ipsum violari liceat, nisi ab eodem Pontifice peculiaris ad hoc facultas aut expressa dispensatio concessa fuerit. Quod praeceptmn extendi volumus ad alios omnes, qui in Conclavi partem habuerunt, si quid forte, bona vel mala fide, de iis, quae in Conclavi gesta sint, cognoverint.

64. Tandem, ut secreto servando strictius consulatur, omnino prohibemus ne in Conclave introducantur, sub quocumque praetextu, instrumenta quae dieunt telegraphica, telephonica, microphonica, radiophonica, photographica, cinematographica et alla huiusmodi.

CAPUT V

De forma electionis (33)

65. Mane sequenti, post clausum praecedenti nocte Conclave, ac post solitum campanulae sonum, conveniunt Cardinales in eo praesentes, qui infirmitate non sunt impediti, ad designatum Sacellum, et ibi celebrata consueta Missa, et facta Cardinalium Communione, qui se a Sacro peragendo quavis de causa sponte abstinuerint (34) ac postea a Sacrista recitato Hymno Veni, Creator Spiritus cum oratione de Spiritu Sancto, necnon a Praefecto Apostolicarum Caeremoniarum instrumentis perlectis utriusque Conclavis clausurae, statim ad negotium electionis procedere debent, quod quidem uno tantum ex tribus, qui infra exponuntur, modis sive formis peragendum est, alioquin electio nullitatis vitio subiacet.

66. Primus modus est, qui quasi per inspirationem vocatur, quando scilicet omnes Cardinales, quasi afflati Spiritu Sancto, aliquem unanimiter et viva voce, libere ac sponte Summum Pontificem proclamant; circa quem modum infrascripta notanda sunt.

Primum, haec forma electionis adhiberi potest solum in Conclavi, et eo clauso. Secundo, debet fieri electio secundum hanc formare ab omnibus et singulis Cardinalibus in Conclavi praesentibu., etiam iis, qui ob infirmitatem in cellis detinentur. Tertio, communiter, et nemine eorum dissentiente. Quarto, nullo praecedente de persona speciali tractatu, per verbum "eligo" intelligibili voce prolatum, aut scripto expressum, si voce non possit proferri. Exemplum autem huius, potest esse huiusmodi. Si quis e Patribus clauso Conclavi, nullo, ut praefertur, praecedente speciali tractatu, diceret: "Reverendissimi Domini, perspecta singulari virtute et probitate Reverendissimi Domini N. iudicarem illum eligendum esse in Summum Pontificem, et ex nunc ego ipsum eligo in Papam." Demde hoc audito, si ceteri Patres, nemine excepto, sequentes primi sententiam eodem verbo "eligo" intelligibili voce prolato, aut, si non potest, in scriptis expresso, eumdem N., de quo nullus specialis tractatus praecessit, communiter eligerent, ipse N. esset canonice electus et verus Papa secundum hanc electionis formam, quae dicitur per inspirationem.

67. Secundus modus est per compromissum, quando scilicet in quibusdam peculiaribus rerum adiunctis, Cardinales ad electionem per hanc formare seu viam procedere volentes, committerent aliquibus ex Patribus eligendi potestatem, ut vice omnium Ecclesiae Cathollicae provideant de Pastore, cuius formae praxis debet esse huiusmodi. Primo omnes et singuli Cardinales in Conclavi clauso praesentes, nemine eorum dissentiente, in aliquos ex Patribus (i.e. in tres vel quinque vel septem, non in minorem vel maiorem numerum) compromissum faciunt, exempli gratia in hanc formam: "In nomine Domini, Amen. Anno etc. mense etc. die etc. Nos Episcopi, Presbyteri et Diaconi S. R. E. Cardinales omnes et singuli in Conclavi existentes, videlicet N. N. (et singillatim omnes nominentur Cardinales) elegimus, et eligimus per viam procedere compromisi, et unanimeter et concorditer nemine discrepante, eligimus compromissarios N., N. et N. Cardinales, etc., quibus damus plenariam facultatem et potestatem providendi S. R. E. de Pastore sub hac forma videlicet" (Hic necesse erit ut Cardinales Compromittentes exprimant modum et formam secundum quam Compromissarii debent eligere, et secundum quam electus debet censeri verus et legitimus Papa, ut puta si electi sint tres Compromissarii, declarandum est an ad hoc ut electio sit valida, prius proponere debeant S. Collegio personam ab ipsis nonfinandam ad Pontificatum, an vero absolute debeant electionem peragere; an omnes tres debeant convenire in unam personam; an vero sufficiat, quod duo in unam concordent, et an debeant nominare aliquem de Collegio, vel etiam aliquem extra Collegium, et alia his similia). His autem, vel aliis similibus expressis, addi compromisso debet tempus, ad quod usque volunt Cardinales potestatem Compromissarios habere eligendi, et postea subiunguntur haec verba: "Et promittimus nos illum pro Romano Pontifice habituros, quem DD. Compromissarii secundum formam praedictam duxerint eligendam," vel alla ad formam Compromissariis praescriptam accommodata.

Secundo, completo huiusmodi mandato, Compromissarii ad partem in aliquo loco separato et clauso se conferunt, et de electione facienda tractant, et debet inter eos praemitti protestatio, quod per quamcumque prolationem verborum suum dare consensum non intelligunt, nisi in scriptis illum expresse ponant. Et haec protestatio necessaria est inter Compromissarios, ut verbis humanis et reverentialibus inter se, sine praeiudicio, uti possint.

Tertio, facta per Compromissarios electione secundum formam eis praescriptam, et in Conclavi promulgata, electus per huiusmodi viam compromissi, est canonicus et verus Papa.
Revenir en haut Aller en bas
Voir le profil de l'utilisateur
François
Aspirant


Nombre de messages : 86
Localisation : Belgique
Date d'inscription : 07/01/2008

MessageSujet: Re: Vacantis apostolicae sedis   Mer 12 Nov - 15:10

Merci !
Le problème c'est que c'est en latin...
Revenir en haut Aller en bas
Voir le profil de l'utilisateur
Martial Demolins
Chevalier


Nombre de messages : 647
Date d'inscription : 17/03/2007

MessageSujet: Re: Vacantis apostolicae sedis   Mer 12 Nov - 21:15

Idem, je serais très fortement intéressé pour lire une traduction de ce document !
Revenir en haut Aller en bas
Voir le profil de l'utilisateur
chaussis
Ecuyer


Nombre de messages : 487
Date d'inscription : 20/09/2006

MessageSujet: Re: Vacantis apostolicae sedis   Jeu 13 Nov - 4:34

bah???? qu'est ce qu'on vous a appris, aux écoles ???, Wink))))))))))))))))))))))))
Revenir en haut Aller en bas
Voir le profil de l'utilisateur
Martial Demolins
Chevalier


Nombre de messages : 647
Date d'inscription : 17/03/2007

MessageSujet: Re: Vacantis apostolicae sedis   Ven 14 Nov - 23:13

A mettre le petit doigt en l'air Very Happy
Revenir en haut Aller en bas
Voir le profil de l'utilisateur
François
Aspirant


Nombre de messages : 86
Localisation : Belgique
Date d'inscription : 07/01/2008

MessageSujet: Re: Vacantis apostolicae sedis   Dim 16 Nov - 13:36

J'apprends le latin, mais de là à traduire tout un texte...
Revenir en haut Aller en bas
Voir le profil de l'utilisateur
Martial Demolins
Chevalier


Nombre de messages : 647
Date d'inscription : 17/03/2007

MessageSujet: Re: Vacantis apostolicae sedis   Ven 6 Fév - 1:00

Une traduction ici, il faut juste trouver le lien qui va bien dans l'index : http://www.clerus.org/bibliaclerusonline/fr/hf.htm#gb
Revenir en haut Aller en bas
Voir le profil de l'utilisateur
François
Aspirant


Nombre de messages : 86
Localisation : Belgique
Date d'inscription : 07/01/2008

MessageSujet: Re: Vacantis apostolicae sedis   Dim 8 Fév - 23:39

Cher Martial Demolins,

Un très grand merci ! Very Happy Very Happy

François
Revenir en haut Aller en bas
Voir le profil de l'utilisateur
Contenu sponsorisé




MessageSujet: Re: Vacantis apostolicae sedis   Aujourd'hui à 17:20

Revenir en haut Aller en bas
 
Vacantis apostolicae sedis
Voir le sujet précédent Voir le sujet suivant Revenir en haut 
Page 1 sur 1

Permission de ce forum:Vous ne pouvez pas répondre aux sujets dans ce forum
Gesta Dei Per Francos :: Religion, doctrine, apologétique-
Sauter vers: